- BIENNA
- BIENNAoppid. Helvetiae, iuxta exitum lacus cognominis medium inter Neocomum et Solodurum. Aliter Bipennium dicitur, a duplici bipenni, quam in insignibus gerit. Αὐτιονομίαν haber et propriis immunitatibus fruitur, licet aliquid hîc iuris sit E piscopo Basileensi: Primum foedere iuncti Bernatibus Biennenses sunt, A. C. 1303. sed commune id cum Argentoratensibus, Basiliensibus, Friburgensibus ac Soloduriis, imo et Austriaca tum ac Habspurgica domo, ob grassatorum multitudinem, fuit. Trienniô post, ob controversias cum vicinis graves, peculiare foedus cum Bernensibus iniêrunt. Quod repetitum A. C. 1532. Annis dein 15. post, cum Iohannes de Viana, continua cum vicinis bella gereret, secutitati suae consulturi, arctuis se Bernatibus iunxerunt, civitatis iute utrinque communicatô: quod cum Episcopus aegre ferens cives collectis aliquot subito oppressistet, igni quoqueoppido iniectô, A. C. 1367. Bernenses re cognitâ auxilio advolantes, arce Episcopi, quam in opptdo habebat, expugnatâ, iuncti Soloduriis, ei bellum intulerunt, captis vastatisque plutimis locis ei subiectis. Quam gratiam abunde Brennenses retulerunt, forti fidelique, in Argoia occupanda, A. C. 1415. contra Burgundiae Dnces, bellô Sabaudicoô, A. C. 1536. etc. opera Bernensibus praestitâ. Post Disputationem Bernae habitam, A. C. 1528. hi quoque Euangelium amplexi, Missam abrogârunt, etc. Vide Stumpf. in Cbron. Simles. de Republ. Helv. German. Biel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.